

Evangelium secundum Matthaeum*
Caput 2: Versus 17
Tunc adimpletum est.Adimpletum dicitur: quia antequam fieret legentibus erat semiplenum, quia quod in littera sonabat, aliquid futurum occulte promittebat.[CHRYSOST.]Dicit quod stella per annum apparuit, sicut in destructione Romanorum signa apparuerunt in coelo, quando vox angelorum audita est: Transeamus ab his sedibus.